Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 9,  versae 2-21

2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te,
psallam nomini tuo, Altissime.
4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum,
infirmantur et pereunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam,
sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium;
nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt;
et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit,
paravit in iudicium thronum suum;
9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,
iudicabit populos in aequitate.
10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,
refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia eius.
13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum,
non est oblitus clamorem pauperum.
14 HETH. Miserere mei, Domine;
vide afflictionem meam de inimicis meis,
qui exaltas me de portis mortis,
15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion,
exsultem in salutari tuo.
16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt;
in laqueo isto, quem absconderunt,
comprehensus est pes eorum.
17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 IOD. Convertentur peccatores in infernum,
omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
20 Exsurge, Domine, non confortetur homo;
iudicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, terrorem super eos;
sciant gentes quoniam homines sunt.

Liber Psalmorum, Psalmus 10

1 (Vg 9, 22-39)LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe,
abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit, impius insequitur pauperem;
comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae,
et avarus sibi benedicit.
4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua:
“ Non requiret; non est Deus ”.
5 Hae sunt omnes cogitationes eius;
prosperantur viae illius in omni tempore.
Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;
omnes inimicos suos aspernatur.
6 Dixit enim in corde suo: “ Non movebor;
in generationem et generationem ero sine malo ”.
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,
sub lingua eius labor et nequitia.
8 Sedet in insidiis ad vicos,
in occultis interficit innocentem.
9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur, ut rapiat pauperem;
rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt
in fortitudine brachiorum eius.
11 Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, non videbit in finem ”. -
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam,
ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid spernit impius Deum?
Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”.
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper,
orphano tu factus es adiutor.
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni;
quaeres peccatum illius et non invenies.
16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi:
perierunt gentes de terra illius.
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine;
confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18 iudicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 11

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).