Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Apocalypsis Ioannis, Caput 10

Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis;
et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram,
et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum
et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,
sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis ”.
Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”.
Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.
10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
11 Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ”.

Apocalypsis Ioannis, Caput 11

Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo.
Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”.
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento.
10 Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.
14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”.
16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum
17 dicentes:
“ Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
18 Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ”.
19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.
Читать далее:Apocalypsis Ioannis, Caput 12

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).