Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Apocalypsis Ioannis, Caput 5

1 Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
2 Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “ Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? ”.
3 Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.
4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.
5 Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”.
6 Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
7 Et venit et accepit de dextera sedentis in throno.
8 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.
9 Et cantant novum canticum dicentes:
“ Dignus es accipere librum
et aperire signacula eius,
quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo
ex omni tribu et lingua et populo et natione;
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes,
et regnabunt super terram ”.
11 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
12 dicentium voce magna:
“ Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam
et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ”.
13 Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum ”.
14 Et quattuor animalia dicebant: “ Amen ”; et seniores ceciderunt et adoraverunt.

Apocalypsis Ioannis, Caput 6

1 Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “ Veni ”.
2 Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret.
3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “ Veni ”.
4 Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.
5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “ Veni ”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua.
6 Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: “ Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris ”.
7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “ Veni ”.
8 Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae.
9 Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant.
10 Et clamaverunt voce magna dicentes: “ Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ”.
11 Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
12 Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,
13 et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur,
14 et caelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insula de locis suis motae sunt.
15 Et reges terrae et magnates et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris montium;
16 et dicunt montibus et petris: “ Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,
17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? ”.

Apocalypsis Ioannis, Caput 7

1 Post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem.
2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
3 dicens: “ Nolite nocere terrae neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ”.
4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel:
5 ex tribu Iudae duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim milia, ex tribu Gad duodecim milia,
6 ex tribu Aser duodecim milia, ex tribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim milia,
7 ex tribu Simeon duodecim milia, ex tribu Levi duodecim milia, ex tribu Issachar duodecim milia,
8 ex tribu Zabulon duodecim milia, ex tribu Ioseph duodecim milia, ex tribu Beniamin duodecim milia signati.
9 Post haec vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum;
10 et clamant voce magna dicentes: “ Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno ”.
11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum
12 dicentes:
“ Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen ”.
13 Et respondit unus de senioribus dicens mihi: “ Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ”.
14 Et dixi illi: “ Domine mi, tu scis ”. Et dixit mihi: “ Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
15 Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos.
16 Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus,
17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ”.

Apocalypsis Ioannis, Caput 8,  versus 1

1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora.
Читать далее:Apocalypsis Ioannis, Caput 8

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).