1 Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei, |
2 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis |
3 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, |
4 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, |
5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, |
6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, |
7 omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
8 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; |
9 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam |
10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. |
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, |
12 id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. |
13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. |
14 Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. |
15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romae estis, evangelizare. |
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. |
17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”. |