Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 5

1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
4 patientia autem probationem, probatio vero spem;
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.

Epistula ad Romanos, Caput 6

1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem.
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

Epistula ad Romanos, Caput 7

1 An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
2 Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
4 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
6 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
9 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

Epistula ad Romanos, Caput 8

1 Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;
2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.
3 Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
4 ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.
6 Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;
7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9 Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.
11 Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
12 Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
16 Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
17 Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
20 vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,
21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;
23 non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24 Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?
25 Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
26 Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;
27 qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
29 Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;
30 quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?
33 Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?
34 Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
35 Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?
36 Sicut scriptum est:
“ Propter te mortificamur tota die,
aestimati sumus ut oves occisionis ”.
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Epistula ad Romanos, Caput 9

1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
9 promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
13 sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”.
16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.
17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.
19 Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”.
20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,
24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?
25 Sicut et in Osee dicit:
“ Vocabo Non plebem meam Plebem meam
et Non dilectam Dilectam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis:
“Non plebs mea vos”,
ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
27 Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”.
29 Et sicut praedixit Isaias:
“ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;
31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est:
“ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali;
et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Epistula ad Romanos, Caput 10

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
7 aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
8 Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
11 Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
“ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
“ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

Epistula ad Romanos, Caput 11

1 Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin.
2 Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel:
3 “ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam ”.
4 Sed quid dicit illi responsum divinum?
“ Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal ”.
5 Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
7 Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
8 sicut scriptum est:
“ Dedit illis Deus spiritum soporis,
oculos, ut non videant,
et aures, ut non audiant,
usque in hodiernum diem ”.
9 Et David dicit:
“ Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis.
10 Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum illorum semper incurva! ”.
11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur.
12 Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum!
13 Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico,
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis.
15 Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
16 Quod si primitiae sanctae sunt, et massa; et si radix sancta, et rami.
17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es,
18 noli gloriari adversus ramos; quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te.
19 Dices ergo: “ Fracti sunt rami, ut ego inserar ”.
20 Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time:
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.
22 Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae.
25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
26 et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est:
“ Veniet ex Sion, qui eripiat,
avertet impietates ab Iacob;
27 et hoc illis a me testamentum,
cum abstulero peccata eorum ”.
28 Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
30 Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem,
31 ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur.
32 Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
33 O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
34 Quis enim cognovit sensum Domini?
Aut quis consiliarius eius fuit?
35 Aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei?
36 Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
Читать далее:Epistula ad Romanos, Caput 12

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).