1 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, |
2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. |
3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, |
4 patientia autem probationem, probatio vero spem; |
5 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. |
6 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. |
7 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. |
8 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. |
9 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! |
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; |
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |