Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 24,  versae 32-47

32 Haec omnia liber testamenti Altissimi,
33 lex, quam mandavit nobis Moyses,
hereditas domui Iacob.
34 Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum,
et in throno honoris sedentem in sempiternum.
35 Lex, quae implet quasi Phison sapientiam
et sicut Tigris in diebus novorum,
36 quae adimplet quasi Euphrates sensum
et quasi Iordanis in tempore messis,
37 quae redundavit disciplina sicut Nilus
et assistens quasi Geon in die vindemiae.
38 Non perfecit primus scire ipsam,
sic nec ultimus investigavit eam.
39 Super mare enim abundavit cogitatio eius,
et consilium illius super abyssum magnam.
40 Ego sapientia effudi flumina,
41 ego quasi trames aquae immensae de fluvio
et sicut aquaeductus exivi in paradisum.
42 Dixi: “ Rigabo hortum meum plantationum
et inebriabo prati mei fructum ”.
43 Et ecce factus est mihi trames in fluvium,
et fluvius meus appropinquavit ad mare.
44 Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo
et enarrabo illam usque ad longinquum.
45 Penetrabo omnes inferiores partes terrae
et inspiciam omnes dormientes
et illuminabo omnes sperantes in Domino;
46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam
et relinquam illam in generationes saeculorum
et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
47 Videte quoniam non soli mihi laboravi,
sed omnibus exquirentibus illam.
Читать далее:Liber Ecclesiasticus, Caput 25

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).