Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Epistula II ad Corinthios, Caput 6,  versae 14-18

14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? 15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus:Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17Propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis:
18et ego recipiam vos:
et ero vobis in patrem,
et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens.
Читать далее:Epistula II ad Corinthios, Caput 7

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).