Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Osee, Caput 11

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
 2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
 3 Et ego quasi nutritius Ephraim:
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
 4 In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
 5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
 6 Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
 7 Et populus meus pendebit ad reditum meum;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
 8 Quomodo dabo te, Ephraim?
protegam te, Israël?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
 9 Non faciam furorem iræ meæ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
 10 Post Dominum ambulabunt;
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
 11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum:
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
12Circumdedit me in negatione Ephraim,
et in dolo domus Israël;
Judas autem testis descendit cum Deo,
et cum sanctis fidelis.
Читать далее:Prophetia Osee, Caput 12

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).