Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 10,  versae 11-16

11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Читать далее:Evangelium secundum Ioannem, Caput 10

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).