Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 30,  versae 15-33

15Sanguisugæ duæ sunt filiæ,
dicentes: Affer, affer.
Tria sunt insaturabilia,
et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
16Infernus, et os vulvæ,
et terra quæ non satiatur aqua:
ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17Oculum qui subsannat patrem,
et qui despicit partum matris suæ,
effodiant eum corvi de torrentibus,
et comedant eum filii aquilæ!
18Tria sunt difficilia mihi,
et quartum penitus ignoro:
19viam aquilæ in cælo,
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari,
et viam viri in adolescentia.
20Talis est et via mulieris adulteræ,
quæ comedit, et tergens os suum
dicit: Non sum operata malum.
21Per tria movetur terra,
et quartum non potest sustinere:
22per servum, cum regnaverit;
per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta;
et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
24Quatuor sunt minima terræ,
et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
25formicæ, populus infirmus,
qui præparat in messe cibum sibi;
26lepusculus, plebs invalida,
qui collocat in petra cubile suum;
27regem locusta non habet,
et egreditur universa per turmas suas;
28stellio manibus nititur,
et moratur in ædibus regis.
29Tria sunt quæ bene gradiuntur,
et quartum quod incedit feliciter:
30leo, fortissimus bestiarum,
ad nullius pavebit occursum;
31gallus succinctus lumbos;
et aries; nec est rex, qui resistat ei.
32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime;
si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum;
et qui vehementer emungit elicit sanguinem;
et qui provocat iras producit discordias.
Читать далее:Liber Proverbiorum, Caput 31

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).