Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 102

1 Ipsi David.Benedic, anima mea, Domino,
et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2Benedic, anima mea, Domino,
et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis;
qui sanat omnes infirmitates tuas:
4qui redimit de interitu vitam tuam;
qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5qui replet in bonis desiderium tuum;
renovabitur ut aquilæ juventus tua:
6faciens misericordias Dominus,
et judicium omnibus injuriam patientibus.
7Notas fecit vias suas Moysi;
filiis Israël voluntates suas.
8Miserator et misericors Dominus:
longanimis, et multum misericors.
9Non in perpetuum irascetur,
neque in æternum comminabitur.
10Non secundum peccata nostra fecit nobis,
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra,
corroboravit misericordiam suam super timentes se;
12quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum;
recordatus est quoniam pulvis sumus.
15Homo, sicut fœnum dies ejus;
tamquam flos agri, sic efflorebit:
16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet,
et non cognoscet amplius locum suum.
17Misericordia autem Domini ab æterno,
et usque in æternum super timentes eum.
Et justitia illius in filios filiorum,
18his qui servant testamentum ejus,
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19Dominus in cælo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20Benedicite Domino, omnes angeli ejus:
potentes virtute, facientes verbum illius,
ad audiendam vocem sermonum ejus.
21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus;
ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22Benedicite Domino, omnia opera ejus:
in omni loco dominationis ejus,
benedic, anima mea, Domino.

Liber Psalmorum, Psalmus 103

1 Ipsi David.Benedic, anima mea, Domino:
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti,
2amictus lumine sicut vestimento.
Extendens cælum sicut pellem,
3qui tegis aquis superiora ejus:
qui ponis nubem ascensum tuum;
qui ambulas super pennas ventorum:
4qui facis angelos tuos spiritus,
et ministros tuos ignem urentem.
5Qui fundasti terram super stabilitatem suam:
non inclinabitur in sæculum sæculi.
6Abyssus sicut vestimentum amictus ejus;
super montes stabunt aquæ.
7Ab increpatione tua fugient;
a voce tonitrui tui formidabunt.
8Ascendunt montes, et descendunt campi,
in locum quem fundasti eis.
9Terminum posuisti quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
10Qui emittis fontes in convallibus;
inter medium montium pertransibunt aquæ.
11Potabunt omnes bestiæ agri;
expectabunt onagri in siti sua.
12Super ea volucres cæli habitabunt;
de medio petrarum dabunt voces.
13Rigans montes de superioribus suis;
de fructu operum tuorum satiabitur terra:
14producens fœnum jumentis,
et herbam servituti hominum,
ut educas panem de terra,
15et vinum lætificet cor hominis:
ut exhilaret faciem in oleo,
et panis cor hominis confirmet.
16Saturabuntur ligna campi,
et cedri Libani quas plantavit:
17illic passeres nidificabunt:
herodii domus dux est eorum.
18Montes excelsi cervis;
petra refugium herinaciis.
19Fecit lunam in tempora;
sol cognovit occasum suum.
20Posuisti tenebras, et facta est nox;
in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ:
21catuli leonum rugientes ut rapiant,
et quærant a Deo escam sibi.
22Ortus est sol, et congregati sunt,
et in cubilibus suis collocabuntur.
23Exibit homo ad opus suum,
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
omnia in sapientia fecisti;
impleta est terra possessione tua.
25Hoc mare magnum et spatiosum manibus;
illic reptilia quorum non est numerus:
animalia pusilla cum magnis.
26Illic naves pertransibunt;
draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27Omnia a te expectant
ut des illis escam in tempore.
28Dante te illis, colligent;
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29Avertente autem te faciem, turbabuntur;
auferes spiritum eorum, et deficient,
et in pulverem suum revertentur.
30Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
31Sit gloria Domini in sæculum;
lætabitur Dominus in operibus suis.
32Qui respicit terram, et facit eam tremere;
qui tangit montes, et fumigant.
33Cantabo Domino in vita mea;
psallam Deo meo quamdiu sum.
34Jucundum sit ei eloquium meum;
ego vero delectabor in Domino.
35Deficiant peccatores a terra,
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.

Liber Psalmorum, Psalmus 104

1 Alleluja.Confitemini Domino, et invocate nomen ejus;
annuntiate inter gentes opera ejus.
2Cantate ei, et psallite ei;
narrate omnia mirabilia ejus.
3Laudamini in nomine sancto ejus;
lætetur cor quærentium Dominum.
4Quærite Dominum, et confirmamini;
quærite faciem ejus semper.
5Mementote mirabilium ejus quæ fecit;
prodigia ejus, et judicia oris ejus:
6semen Abraham servi ejus;
filii Jacob electi ejus.
7Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra judicia ejus.
8Memor fuit in sæculum testamenti sui;
verbi quod mandavit in mille generationes:
9quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac:
10et statuit illud Jacob in præceptum,
et Israël in testamentum æternum,
11dicens: Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ:
12cum essent numero brevi,
paucissimi, et incolæ ejus.
13Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
14Non reliquit hominem nocere eis:
et corripuit pro eis reges.
15Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
16Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.
17Misit ante eos virum:
in servum venumdatus est, Joseph.
18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus;
ferrum pertransiit animam ejus:
19donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.
20Misit rex, et solvit eum;
princeps populorum, et dimisit eum.
21Constituit eum dominum domus suæ,
et principem omnis possessionis suæ:
22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.
23Et intravit Israël in Ægyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.
25Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
26Misit Moysen servum suum;
Aaron quem elegit ipsum.
27Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
28Misit tenebras, et obscuravit;
et non exacerbavit sermones suos.
29Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
30Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.
31Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.
32Posuit pluvias eorum grandinem:
ignem comburentem in terra ipsorum.
33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.
34Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus:
35et comedit omne fœnum in terra eorum,
et comedit omnem fructum terræ eorum.
36Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.
37Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38Lætata est Ægyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.
39Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.
40Petierunt, et venit coturnix,
et pane cæli saturavit eos.
41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ:
abierunt in sicco flumina.
42Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.
43Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in lætitia.
44Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt:
45ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.

Liber Psalmorum, Psalmus 105

1 Alleluja.Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
2Quis loquetur potentias Domini;
auditas faciet omnes laudes ejus?
3Beati qui custodiunt judicium,
et faciunt justitiam in omni tempore.
4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui;
visita nos in salutari tuo:
5ad videndum in bonitate electorum tuorum;
ad lætandum in lætitia gentis tuæ:
ut lauderis cum hæreditate tua.
6Peccavimus cum patribus nostris:
injuste egimus; iniquitatem fecimus.
7Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua;
non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ.
Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
8et salvavit eos propter nomen suum,
ut notam faceret potentiam suam.
9Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10Et salvavit eos de manu odientium,
et redemit eos de manu inimici.
11Et operuit aqua tribulantes eos;
unus ex eis non remansit.
12Et crediderunt verbis ejus,
et laudaverunt laudem ejus.
13Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus:
et non sustinuerunt consilium ejus.
14Et concupierunt concupiscentiam in deserto,
et tentaverunt Deum in inaquoso.
15Et dedit eis petitionem ipsorum,
et misit saturitatem in animas eorum.
16Et irritaverunt Moysen in castris;
Aaron, sanctum Domini.
17Aperta est terra, et deglutivit Dathan,
et operuit super congregationem Abiron.
18Et exarsit ignis in synagoga eorum:
flamma combussit peccatores.
19Et fecerunt vitulum in Horeb,
et adoraverunt sculptile.
20Et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21Obliti sunt Deum qui salvavit eos;
qui fecit magnalia in Ægypto,
22mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
23Et dixit ut disperderet eos,
si non Moyses, electus ejus,
stetisset in confractione in conspectu ejus,
ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem;
non crediderunt verbo ejus.
25Et murmuraverunt in tabernaculis suis;
non exaudierunt vocem Domini.
26Et elevavit manum suam super eos
ut prosterneret eos in deserto:
27et ut dejiceret semen eorum in nationibus,
et dispergeret eos in regionibus.
28Et initiati sunt Beelphegor,
et comederunt sacrificia mortuorum.
29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis,
et multiplicata est in eis ruina.
30Et stetit Phinees, et placavit,
et cessavit quassatio.
31Et reputatum est ei in justitiam,
in generationem et generationem usque in sempiternum.
32Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis,
et vexatus est Moyses propter eos:
33quia exacerbaverunt spiritum ejus,
et distinxit in labiis suis.
34Non disperdiderunt gentes
quas dixit Dominus illis:
35et commisti sunt inter gentes,
et didicerunt opera eorum;
36et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
37Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
38Et effuderunt sanguinem innocentem,
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et infecta est terra in sanguinibus,
39et contaminata est in operibus eorum:
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40Et iratus est furore Dominus in populum suum,
et abominatus est hæreditatem suam.
41Et tradidit eos in manus gentium;
et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42Et tribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum;
43sæpe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo,
et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44Et vidit cum tribularentur,
et audivit orationem eorum.
45Et memor fuit testamenti sui,
et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:
46et dedit eos in misericordias,
in conspectu omnium qui ceperant eos.
47Salvos nos fac, Domine Deus noster,
et congrega nos de nationibus:
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et gloriemur in laude tua.
48Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum;
et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 106

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).