Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 119

1 Canticum graduum.Ad Dominum cum tribularer clamavi,
et exaudivit me.
2Domine, libera animam meam a labiis iniquis
et a lingua dolosa.
3Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi
ad linguam dolosam?
4Sagittæ potentis acutæ,
cum carbonibus desolatoriis.
5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!
habitavi cum habitantibus Cedar;
6multum incola fuit anima mea.
7Cum his qui oderunt pacem eram pacificus;
cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Liber Psalmorum, Psalmus 120

1 Canticum graduum.Levavi oculos meos in montes,
unde veniet auxilium mihi.
2Auxilium meum a Domino,
qui fecit cælum et terram.
3Non det in commotionem pedem tuum,
neque dormitet qui custodit te.
4Ecce non dormitabit neque dormiet
qui custodit Israël.
5Dominus custodit te;
Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
6Per diem sol non uret te,
neque luna per noctem.
7Dominus custodit te ab omni malo;
custodiat animam tuam Dominus.
8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum,
ex hoc nunc et usque in sæculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 121

1 Canticum graduum.Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.
2Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Jerusalem.
3Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum.
4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israël,
ad confitendum nomini Domini.
5Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.
6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,
et abundantia diligentibus te.
7Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.
8Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.
9Propter domum Domini Dei nostri,
quæsivi bona tibi.

Liber Psalmorum, Psalmus 122

1 Canticum graduum.Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in cælis.
2Ecce sicut oculi servorum
in manibus dominorum suorum;
sicut oculi ancillæ
in manibus dominæ suæ:
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri.
3Miserere nostri, Domine, miserere nostri,
quia multum repleti sumus despectione;
4quia multum repleta est anima nostra
opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

Liber Psalmorum, Psalmus 123

1 Canticum graduum.Nisi quia Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israël,
2nisi quia Dominus erat in nobis:
cum exsurgerent homines in nos,
3forte vivos deglutissent nos;
cum irasceretur furor eorum in nos,
4forsitan aqua absorbuisset nos;
5torrentem pertransivit anima nostra;
forsitan pertransisset anima nostra
aquam intolerabilem.
6Benedictus Dominus, qui non dedit nos
in captionem dentibus eorum.
7Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venantium;
laqueus contritus est,
et nos liberati sumus.
8Adjutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit cælum et terram.

Liber Psalmorum, Psalmus 124

1 Canticum graduum.Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur in æternum,
qui habitat
2in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum:
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,
4benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.
5Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël!

Liber Psalmorum, Psalmus 125

1 Canticum graduum.In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus sicut consolati.
2Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes:
Magnificavit Dominus facere cum eis.
3Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
4Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrens in austro.
5Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
6Euntes ibant et flebant,
mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione,
portantes manipulos suos.

Liber Psalmorum, Psalmus 126

1 Canticum graduum Salomonis.Nisi Dominus ædificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam.
2Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum,
3ecce hæreditas Domini, filii;
merces, fructus ventris.
4Sicut sagittæ in manu potentis,
ita filii excussorum.
5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

Liber Psalmorum, Psalmus 127

1 Canticum graduum.Beati omnes qui timent Dominum,
qui ambulant in viis ejus.
2Labores manuum tuarum quia manducabis:
beatus es, et bene tibi erit.
3Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
4Ecce sic benedicetur homo
qui timet Dominum.
5Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
6Et videas filios filiorum tuorum:
pacem super Israël.

Liber Psalmorum, Psalmus 128

1 Canticum graduum.Sæpe expugnaverunt me a juventute mea,
dicat nunc Israël;
2sæpe expugnaverunt me a juventute mea:
etenim non potuerunt mihi.
3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores;
prolongaverunt iniquitatem suam.
4Dominus justus
concidit cervices peccatorum.
5Confundantur, et convertantur retrorsum
omnes qui oderunt Sion.
6Fiant sicut fœnum tectorum,
quod priusquam evellatur exaruit:
7de quo non implevit manum suam qui metit,
et sinum suum qui manipulos colligit.
8Et non dixerunt qui præteribant:
Benedictio Domini super vos.
Benediximus vobis in nomine Domini.

Liber Psalmorum, Psalmus 129

1 Canticum graduum.De profundis clamavi ad te, Domine;
2Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
3Si iniquitates observaveris, Domine,
Domine, quis sustinebit?
4Quia apud te propitiatio est;
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus:
5speravit anima mea in Domino.
6A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israël in Domino.
7Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
8Et ipse redimet Israël
ex omnibus iniquitatibus ejus.

Liber Psalmorum, Psalmus 130

1 Canticum graduum David.Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis,
neque in mirabilibus super me.
2Si non humiliter sentiebam,
sed exaltavi animam meam:
sicut ablactatus est super matre sua,
ita retributio in anima mea.
3Speret Israël in Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 131

1 Canticum graduum.Memento, Domine, David,
et omnis mansuetudinis ejus:
2sicut juravit Domino;
votum vovit Deo Jacob:
3Si introiero in tabernaculum domus meæ;
si ascendero in lectum strati mei;
4si dedero somnum oculis meis,
et palpebris meis dormitationem,
5et requiem temporibus meis,
donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Deo Jacob.
6Ecce audivimus eam in Ephrata;
invenimus eam in campis silvæ.
7Introibimus in tabernaculum ejus;
adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
8Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca sanctificationis tuæ.
9Sacerdotes tui induantur justitiam,
et sancti tui exsultent.
10Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
11Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eam:
De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12Si custodierint filii tui testamentum meum,
et testimonia mea hæc quæ docebo eos,
et filii eorum usque in sæculum
sedebunt super sedem tuam.
13Quoniam elegit Dominus Sion:
elegit eam in habitationem sibi.
14Hæc requies mea in sæculum sæculi;
hic habitabo, quoniam elegi eam.
15Viduam ejus benedicens benedicam;
pauperes ejus saturabo panibus.
16Sacerdotes ejus induam salutari,
et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17Illuc producam cornu David;
paravi lucernam christo meo.
18Inimicos ejus induam confusione;
super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

Liber Psalmorum, Psalmus 132

1 Canticum graduum David.Ecce quam bonum et quam jucundum,
habitare fratres in unum!
2Sicut unguentum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron,
quod descendit in oram vestimenti ejus;
3sicut ros Hermon,
qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,
et vitam usque in sæculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 133

1 Canticum graduum.Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini:
qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
2In noctibus extollite manus vestras in sancta,
et benedicite Dominum.
3Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit cælum et terram.
Читать далее:Liber Psalmorum, Psalmus 134

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).