Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Clementina Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 3,  versae 20-28

20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
Читать далее:Epistula ad Romanos, Caput 3

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).