Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Corinthios, Caput 11

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.
4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum;
5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur.
6 Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur.
7 Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;
9 etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;
12 nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.
13 In vobis ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam orare Deum?
14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi;
15 mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
17 Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras inter vos esse et ex parte credo.
19 Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam cenam manducare;
21 unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo!
23 Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
24 et gratias agens fregit et dixit: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;
25 similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ”.
26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
27 Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;
29 qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi.
31 Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;
32 dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur
33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Epistula I ad Corinthios, Caput 12

1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.
2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
31 Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

Epistula I ad Corinthios, Caput 13

1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
12 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.

Epistula I ad Corinthios, Caput 14,  versae 1-14

1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis.
2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur?
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Читать далее:Epistula I ad Corinthios, Caput 14

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).