16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: |
17 “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; |
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. |
19 Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; |
20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. |
21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. |
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, |
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, |
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. |
25 David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. |
26 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. |
27 Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. |
28 Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. |
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; |
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, |
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. |
32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. |
33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. |
34 Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, |
35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. |
36 Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”. |
37 His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”. |
38 Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; |
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”. |
40 Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini a generatione ista prava ”. |
41 Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. |
42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. |
43 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. |
44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; |
45 et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; |
46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, |
47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
|