1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — |
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis, |
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, |
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, |
5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, |
6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, |
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. |
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi |
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, |
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei, |
11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, |
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. |
13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. |
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, |
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, |
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, |
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, |
18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, |
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. |
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, |
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
|