1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, |
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, |
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; |
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; |
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma; |
6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. |
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. |
8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”. |
9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? |
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. |
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores |
12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, |
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, |
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; |
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, |
16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. |
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui |
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; |
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia. |
20 Vos autem non ita didicistis Christum, |
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: |
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, |
23 renovari autem spiritu mentis vestrae |
24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. |
25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. |
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, |
27 et nolite locum dare Diabolo. |
28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. |
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. |
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. |
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. |
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
|