Библия-Центр
РУ
Вся Библия
Nova Vulgata (lat)

Liber Nehemiae, Caput 7,  versus 72

72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.
Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.

Liber Nehemiae, Caput 8

1 Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli.
2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi.
3 Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis.
4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.
5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
6 Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “ Amen, amen ”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram.
7 Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitae erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo.
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
9 Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “ Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.
10 Et dixit eis: “ Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ”.
11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes: “ Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere ”.
12 Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat eos.
13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba legis.
14 Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “ Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ”.
16 Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim.
17 Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis.
18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem.

Liber Nehemiae, Caput 9

1 In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos.
2 Et separatum est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
3 Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
5 Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia:
“ Surgite, benedicite Domino Deo vestro
ab aetemo usque in aeternum,
et benedicant nomini gloriae tuae excelso
super omnem benedictionem et laudem.
6 Tu ipse, Domine, solus;
tu fecisti caelum et caelum caelorum
et omnem exercitum eorum,
terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt;
et tu vivificas omnia haec,
et exercitus caeli te adorat.
7 Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram
et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum
et posuisti nomen eius Abraham.
8 Et invenisti cor eius fidele coram te
et percussisti cum eo foedus,
ut dares terram Chananaei, Hetthaei et Amorraei
et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei,
nempe ut dares semini eius;
et implesti verba tua,
quoniam iustus es.
9 Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto
clamoremque eorum audisti iuxta mare Rubrum.
10 Et dedisti signa atque portenta in pharaone
et in universis servis eius et in omni populo terrae illius;
cognovisti enim quia superbe egerant contra eos,
et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
11 Et mare divisisti ante eos,
et transierunt per medium maris in sicco;
persecutores autem eorum proiecisti in profundum,
quasi lapidem in aquas validas.
12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem
et in columna ignis per noctem,
ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
13 Ad montem quoque Sinai descendisti
et locutus es cum eis de caelo;
et dedisti eis iudicia recta
et legem rectam, mandata et praecepta bona.
14 Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis
et praecepta et mandata et legem praecepisti eis
in manu Moysi servi tui.
15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum
et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum;
et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram,
super quam levasti manum tuam, ut traderes eis.
16 Ipsi vero patres nostri superbe egerunt
et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
17 Et noluerunt audire
et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis,
et induraverunt cervices suas
et posuerunt caput suum,
ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum.
Tu autem Deus propitius, clemens et misericors,
longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos.
18 Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem
et dixissent: “Iste est Deus tuus,
qui eduxit te de Aegypto”
feceruntque blasphemias magnas;
19 tu autem in misericordiis tuis multis
non dimisisti eos in deserto:
columna nubis non recessit ab eis per diem,
ut duceret eos in viam;
et columna ignis per noctem,
ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos,
et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum
et aquam dedisti eis in siti eorum.
21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto,
nihilque eis defuit;
vestimenta eorum non inveteraverunt,
et pedes eorum non intumuerunt.
22 Et dedisti eis regna et populos
et partitus es eis sortes;
et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon
et terram Og regis Basan.
23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli;
et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum,
ut ingrederentur et possiderent.
24 Et venerunt filii et possederunt terram,
et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos;
et dedisti eos in manu eorum
et reges eorum et populos terrae,
ut facerent eis, sicut placebat illis.
25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem;
et possederunt domos plenas cunctis bonis,
cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta
et ligna pomifera multa.
Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt
et delectati sunt in bonitate tua magna.
26 Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra te
et proiecerunt legem tuam post terga sua;
et prophetas tuos occiderunt,
qui contestabantur eos, ut reverterentur ad te;
feceruntque blasphemias grandes.
27 Et dedisti eos in manu hostium suorum,
et afflixerunt eos;
et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te,
et tu de caelo audisti
et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores,
qui salvarent eos da manu hostium suorum.
28 Cumque requievissent, reversi sunt,
ut facerent malum in conspectu tuo;
et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum,
et dominati sunt eis.
Conversique sunt et clamaverunt ad te;
tu autem de caelo exaudisti
et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus.
29 Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam;
ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua
et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem
et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
30 Et pepercisti eis annos multos
et contestatus es eos in spiritu tuo
per manum prophetarum tuorum, et non audierunt;
et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
31 In misericordiis autem tuis plurimis
non fecisti eos in consumptionem
nec dereliquisti eos;
quoniam Deus misericors et clemens es tu.
32 Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis,
custodiens pactum et misericordiam,
ne parvipendas omnem laborem,
qui invenit nos, reges nostros et principes nostros
et sacerdotes nostros et prophetas nostros
et patres nostros et omnem populum tuum
a diebus regum Assyriae usque in diem hanc.
33 Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos,
quia recte fecisti,
nos autem impie egimus.
34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri
non fecerunt legem tuam
et non attenderunt mandata tua et testimonia tua,
quae testificatus es in eis.
35 Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas eis,
et in terra latissima et pingui,
quam tradideras in conspectu eorum,
non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus;
et in terra, quam dedisti patribus nostris,
ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus.
37 Et fruges eius multiplicantur regibus,
quos posuisti super nos propter peccata nostra,
et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris
secundum voluntatem suam,
et in tribulatione magna sumus ”.

Liber Nehemiae, Caput 10

1 “ Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri ”.
2 Signatores autem fuerunt: Nehemias praepositus, filius Hachaliae, et Sedecias,
3 Saraias, Azarias, Ieremias,
4 Phassur, Amarias, Melchias,
5 Hattus, Sebania, Melluch,
6 Harim, Meremoth, Abdias,
7 Daniel, Genthon, Baruch,
8 Mosollam, Abia, Miamin,
9 Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes.
10 Porro Levitae: Iesua filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel
11 et fratres eorum Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan,
12 Micha, Rohob, Hasabia,
13 Zacchur, Serebia, Sebania,
14 Hodia, Bani, Baninu.
15 Capita populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani,
16 Bunni, Azgad, Bebai,
17 Adonia, Beguai, Adin,
18 Ater, Ezechia, Azur,
19 Hodia, Hasum, Besai,
20 Hareph, Anathoth, Nebai,
21 Megphias, Mosollam, Hezir,
22 Mesezabel, Sadoc, Ieddua,
23 Pheltia, Hanan, Anaia,
24 Osee, Hanania, Hassub,
25 Alohes, Phalea, Sobec,
26 Rehum, Hasabna, Maasia,
27 Ahia, Hanan, Anan,
28 Melluch, Harim, Baana.
29 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant sapere,
30 adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et praecepta eius,
31 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
32 Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem.
33 Et statuimus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
34 ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri.
35 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege;
36 et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini,
37 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in domum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri;
38 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae.
39 Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad gazophylacium thesauri.
40 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri.
Читать далее:Liber Nehemiae, Caput 11

Благодаря регистрации Вы можете подписаться на рассылку текстов любого из планов чтения Библии

Мы планируем постепенно развивать возможности самостоятельной настройки сайта и другие дополнительные сервисы для зарегистрированных пользователей, так что советуем регистрироваться уже сейчас (разумеется, бесплатно).