1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, |
2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; |
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; |
4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. |
5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: |
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, |
7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, |
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. |
9 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, |
10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, |
11 et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris. |
12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; |
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. |
14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, |
15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, |
16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. |
17 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; |
18 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. |
19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. |
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; |
21 omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. |
22 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. |
23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; |
24 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. |
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, |
26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. |
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. |
28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. |
29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, |
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.
|