1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS. |
2 Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem: |
3 quique humiles et viri nobiles, simul in unum dives et pauper! |
4 Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. |
5 Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio aenigma meum. |
6 Cur timebo in diebus malis, cum iniquitas supplantantium circumdabit me? |
7 Qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. |
8 Etenim seipsum non redimet homo; non dabit Deo propitiationem suam. |
9 Nimium est pretium redemptionis animae eius: ad ultimum deficiet, |
10 ut vivat usque in finem nec videat interitum. |
11 Et videbit sapientes morientes; simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas. |
12 Sepulcra eorum domus illorum in aeternum; tabernacula eorum in progeniem et progeniem, etsi vocaverunt nominibus suis terras suas. |
13 Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. |
14 Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo. |
15 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. |
16 Verumtamen Deus redimet animam meam, de manu inferi vere suscipiet me. |
17 Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius, |
18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius. |
19 Cum animae suae in vita ipsius benedixerit: “ Laudabunt te quod benefecisti tibi ”, |
20 tamen introibit ad progeniem patrum suorum, qui in aeternum non videbunt lumen. |
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis.
|