1 Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David. |
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. |
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. |
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, |
5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? |
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum |
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius: |
8 oves et boves universas, insuper et pecora campi, |
9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. |
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
|