1 Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superventura pariat dies. |
2 Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. |
3 Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. |
4 Saevitas et erumpens furor, et coram zelo consistere quis poterit? |
5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. |
6 Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. |
7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. |
8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo. |
9 Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo. |
10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. |
11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi respondere sermonem. |
12 Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt. |
13 Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. |
14 Qui benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio reputabitur ei. |
15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur; |
16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextera sua tenere reperietur. |
17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. |
18 Qui servat ficum, comedet fructus eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. |
19 Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. |
20 Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. |
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. |
22 Si pilo contuderis stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia eius. |
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, |
24 non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur in generationem et generationem? |
25 Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; |
26 agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; |
27 sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis.
|