Bible-Center

Catholic lectionary for 19 September 2023

Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Timotheum, Глава 3,  стихи 1-13

Fidelis sermo: si quis episco patum appetit, bonum opus de siderat.
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate
— si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? C,
non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli.
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum, deinde ministrent nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus;
13 qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

Evangelium secundum Lucam, Глава 7,  стихи 11-17

11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”.
14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.
15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.

Once registered, you can subscribe for any reading plans of the Bible.

Possibilities of personalized settings and other services for the already registered users are in the pipeline, therefore we advise you to register now (for free, of course).