1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. |
2 Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. |
3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”. |
4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. |
5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. |
6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. |
7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”. |
8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. |
9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. |
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; |
11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. |
12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; |
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. |
14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. |
15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. |
16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. |
17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, |
18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”. |
19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. |
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. |