1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum |
2 et elevans oculos vidit Israel commorantem per tribus suas et, irruente in se spiritu Dei, |
3 assumpta parabola sua, ait: “ Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, |
4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius. |
5 Quam pulchra tabernacula tua, Iacob, et tentoria tua, Israel! |
6 Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas. |
7 Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. |
8 Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis. |
9 Accubans dormit ut leo, et quasi leaena, quis suscitare illum audebit? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit tibi, maledictus erit! ”. |
10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “ Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! |
11 Revertere nunc ad locum tuum! Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito ”. |
12 Respondit Balaam ad Balac: “ Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: |
13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo, sed, quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? |
14 Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore ”. |
15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: “ Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, |
16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. |
17 Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth. |
18 Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. |
19 De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis ”. |
20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam suam ait: “ Principium gentium Amalec, cuius extrema perdentur ”. |
21 Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “ Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. |
22 Erit in combustionem Cain, donec Assur capiat te ”. |
23 Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: “ Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus? |
24 Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt ”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.
|