1 Mensis etiam septimi prima die conventus sanctus erit vo bis; omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. |
2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem; |
3 et in oblationibus eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, |
4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem; |
5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem vestram, |
6 praeter holocaustum calendarum cum oblatione et holocaustum sempiternum cum oblatione et libationibus solitis in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino. |
7 Decima quoque die mensis huius septimi erit vobis conventus sanctus, et affligetis animas vestras; omne opus servile non facietis. |
8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem; |
9 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulum, duas decimas per arietem, |
10 decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni; |
11 et hircum pro peccato, absque his, quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum cum oblatione et libaminibus eorum. |
12 Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus |
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; |
14 et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, |
15 et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim; |
16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et oblatione et libamine eius. |
17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim; |
18 oblationemque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eorum. |
20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos imma culatos quattuordecim, |
21 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno oblationeque et libamine eius. |
23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, |
24 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. |
26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, |
27 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. |
29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, |
30 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. |
32 Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, |
33 oblationem et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. |
35 Die octavo erit conventus sollemnis, omne opus servile non facietis |
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, |
37 oblationem et libamina singulorum per vitulum et arietem et agnos iuxta numerum eorum rite celebrabitis, |
38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, oblatione eius et libamine. |
39 Haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris, praeter vota et oblationes spontaneas in holocaustis, in oblationibus, in libaminibus et in hostiis pacificis ”.
|