1 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Ae gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, |
2 quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. |
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Paschae, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis |
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus, nam et in diis eorum exercuerat ultionem, |
5 castrametati sunt in Succoth. |
6 Et de Succoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. |
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdolum. |
8 Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. |
9 Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. |
10 Sed et inde egressi fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro |
11 castrametati sunt in deserto Sin; |
12 unde egressi venerunt in Daphca. |
13 Profectique de Daphca castrametati sunt in Alus. |
14 Egressique de Alus in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum; |
15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai. |
16 Sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad Cibrottaava; |
17 profectique de Cibrottaava castrametati sunt in Aseroth. |
18 Et de Aseroth venerunt in Rethma; |
19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares. |
20 Unde egressi venerunt in Lebna; |
21 de Lebna castrametati sunt in Ressa; |
22 egressique de Ressa venerunt in Ceelatha, |
23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher. |
24 Egressi de monte Sepher venerunt in Arada; |
25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth; |
26 profectique de Maceloth venerunt in Thahath; |
27 de Thahath castrametati sunt in Thare. |
28 Unde egressi fixere tentoria in Methca |
29 et de Methca castrametati sunt in Hesmona; |
30 profectique de Hesmona venerunt in Moseroth. |
31 Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiacan; |
32 profectique de Beneiacan venerunt in montem Gadgad; |
33 unde profecti castrametati sunt in Ietebatha. |
34 Et de Ietebatha venerunt in Ebrona; |
35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber. |
36 Inde profecti venerunt in desertum Sin, hoc est Cades. |
37 Egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom. |
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, iubente Domino, et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, |
39 cum esset annorum centum viginti trium. |
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat in Nageb, in terra Chanaan, venisse filios Israel. |
41 Et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona; |
42 unde egressi venerunt in Phinon. |
43 Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth; |
44 et de Oboth venerunt in Ieabarim, quae est in finibus Moabitarum. |
45 Profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad; |
46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim. |
47 Egressique de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo. |
48 Profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab supra Iordanem contra Iericho; |
49 ibique castrametati sunt de Bethiesimoth usque ad Abelsettim in campestribus Moab. |
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen: |
51 “ Praecipe filiis Israel et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan, |
52 disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate. |
53 Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, |
54 quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. |
55 Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; |
56 et, quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam ”.
|