1 Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta! |
2 Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. |
3 Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. |
4 Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. |
5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. |
6 “ Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. |
7 Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. |