1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent. |
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me. |
3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me. |
4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes. |
5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide; |
6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur. |
7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. |
8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “ Quis enim audit? ”. |
9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. |
10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. |
11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. |
12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. |
13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, |
14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. |
15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem. |
16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. |
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. |
18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.
|