1 Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. |
2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. |
3 Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, |
4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, |
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. |
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. |
7 Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; |
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. |
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; |
10 radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. |
11 Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. |
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. |
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, |
14 ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, |
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, |
16 qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. |
17 Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, |
18 bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, |
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. |
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, |
21 quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
|