1 Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum. |
2 Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos |
3 et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. |
4 Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. |
5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. |
6 Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”. |
7 Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. |
8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. |
9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas, |
10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”. |
11 Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. |
12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal |
13 dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”. |
14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; |
15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”. |
16 Et minavit eos a tribunali. |
17 Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. |
18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. |
19 Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. |
20 Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, |
21 sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso; |
22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. |
23 Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. |
24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. |
25 Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. |
26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei. |
27 Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; |
28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.
|