1 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. |
2 Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam; |
3 cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. |
4 Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus. |
5 Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade; |
6 nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. |
7 In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. |
8 Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; |
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. |
10 Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”. |
11 Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. |
12 Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime. |
13 Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. |
14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen |
15 et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum. |
16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. |
17 A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae. |
18 Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, |
19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; |
20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, |
21 testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. |
22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, |
23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. |
24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. |
25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; |
26 quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; |
27 non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. |
28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. |
29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; |
30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se. |
31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. |
32 Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. |
33 Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi; |
34 ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. |
35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”. |
36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. |
37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum |
38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
|