1 Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. |
2 Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, |
3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. |
4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. |
5 Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, |
6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, ... |
8 a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”. |
9 Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere. |
10 Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, |
11 cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, |
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, |
13 neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. |
14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, |
15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. |
16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. |
17 Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; |
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu; |
19 quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; |
20 aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, |
21 nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”. |
22 Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”, |
23 iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. |
24 Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. |
25 Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”, |
26 simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. |
27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
|