1 Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: |
2 “ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, |
3 maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias. |
4 Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei; |
5 praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. |
6 Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, |
7 in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! |
8 Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? |
9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; |
10 quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam; |
11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates. |
12 In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, |
13 die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant; |
14 omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. |
15 Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris. |
16 Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, |
17 eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te |
18 aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. |
19 Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis, |
20 sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. |
21 Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere. |
22 Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses: |
23 si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”. |
24 Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”. |
25 At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor. |
26 Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. |
27 Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”. |
28 Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”. |
29 Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”. |
30 Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis; |
31 et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”. |
32 Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.
|