1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. |
2 Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. |
3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. |
4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”. |
5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; |
6 at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum. |
7 In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. |
8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. |
9 Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur; |
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant. |
11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. |
12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo; |
13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, |
14 ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam. |
15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. |
16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. |
17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, |
18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me; |
19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. |
20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”. |
21 At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum. |
22 Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”. |
23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. |
24 Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant; |
25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros |
26 dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis. |
27 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. |
28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”. ... |
30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, |
31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione. |