1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: |
2 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur. |
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ”. |
4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: |
5 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et aes, |
6 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum |
7 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciae |
8 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum, |
9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis. |
10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit, |
11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases; |
12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur; |
13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus; |
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium; |
15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi; |
16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius; |
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii; |
18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis; |
19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”. |
20 Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, |
21 et venit, quisquis erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat. |
22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est. |
23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini, |
24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciae in varios usus. |
25 Sed et mulieres eruditae dederunt, quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum |
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. |
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale |
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum. |
29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. |
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; |
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, |
32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere, |
33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest. |
34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan. |
35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ”.
|