1 Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium. |
2 Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. |
3 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma. |
4 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim. |
5 Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. |
6 Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan. |
7 Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan. |
8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra |
9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. |
10 Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. |
11 De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, |
12 Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna. |
13 At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim |
14 et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim. |
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum |
16 et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum, |
17 Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum |
18 et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum. |
19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. |
20 Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis. |
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. |
22 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. |
23 Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes. |
24 At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. |
25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. |
26 Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare |
27 et Adoram et Uzal et Decla |
28 et Ebal et Abimael, Saba |
29 et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan; |
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. |
31 Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis. |
32 Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
|