1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; |
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. |
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac |
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus. |
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius. |
6 Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. |
7 Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. |
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. |
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: |
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. |
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. |
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. |
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. |
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. |
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum |
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. |
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. |
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”. |
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. |
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. |
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. |
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. |
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. |
24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”. |
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. |
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. |
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. |
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. |
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”. |
30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”. |
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. |
32 Et inierunt foedus in Bersabee. |
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. |
34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
|