1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. |
2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, |
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, |
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. |
5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. |
6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”. |
7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”. |
8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. |
9 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. |
10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. |
11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”. |
12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis? |
13 Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. |
14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. |
15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. |
16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum. |
17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. |
18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. |
19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. |
20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”. |
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. |
22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. |
23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. |
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. |
25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. |
26 Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. |
27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. |
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; |
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. |
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox. |
31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo; |
32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. |
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. |
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. |
35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”. |
36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”. |
37 Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”. |
38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
|