1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. |
2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. |
3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. |
4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”. |
5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. |
6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. |
7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”. |
8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”, |
9 ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”. |
10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. |
11 Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”. |
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum |
13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. |
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”. |
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; |
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. |
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille: “ Non sum! ”. |
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. |
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. |
20 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. |
21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”. |
22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”. |
23 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ”. |
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. |
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”. |
26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”. |
27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. |
28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. |
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ”. |
30 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ”. |
31 Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”, |
32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. |
33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. |
34 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ”. |
35 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”. |
36 Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”. |
37 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”. |
38 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam. |
39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”. |
40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
|