1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”. |
2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; |
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, |
4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”. |
5 Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, |
6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; |
7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. |
8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. |
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. |
10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. |
11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? |
12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? |
13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”. |
14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; |
15 quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”. |
16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. |
17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. |
18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. |
19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. |
20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. |
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; |
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. |
23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. |
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. |
25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. |
26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”. |
27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”. |
28 At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”. |
29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. |
30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. |
31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. |
32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. |
33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. |
34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. |
35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. |
36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”. |
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. |
38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. |
39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. |
40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? |
41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. |
42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. |
43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! |
44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”. |
45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”. |
46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! |
47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! |
48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. |
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, |
50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, |
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. |
52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”. |
53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis |
54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
|