1 Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum. |
2 Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores recipit et manducat cum illis ”. |
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: |
4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? |
5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens |
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. |
7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. |
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter, donec inveniat? |
9 Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”. |
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente ”. |
11 Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios. |
12 Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. |
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. |
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. |
15 Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; |
16 et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. |
17 In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. |
18 Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te |
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercennariis tuis”. |
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. |
21 Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”. |
22 Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes |
23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur, |
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari. |
25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros |
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. |
27 Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. |
28 Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. |
29 At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; |
30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”. |
31 At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; |
32 epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est” ”.
|