1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. |
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; |
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. |
4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? |
6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, |
7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. |
8 Et recordatae sunt verborum eius |
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. |
10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. |
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. |
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. |
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; |
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. |
15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; |
16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. |
17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. |
18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. |
19 Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; |
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. |
21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. |
22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum |
23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”. |
25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! |
26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”. |
27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. |
28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. |
29 Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis. |
30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. |
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. |
32 Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”. |
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, |
34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. |
35 Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. |
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”. |
37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. |
38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? |
39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. |
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”. |
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. |
43 Et sumens, coram eis manducavit. |
44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”. |
45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. |
46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, |
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. |
48 Vos estis testes horum. |
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”. |
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. |
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. |
52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno |
53 et erant semper in templo benedicentes Deum. |