1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth |
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. |
3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. |
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”. |
5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”. |
6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. |
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. |
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”. |
9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; |
10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”. |
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. |
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. |
13 Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo. |
14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”. |
15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; |
16 ipse autem secedebat in desertis et orabat. |
17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. |
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. |
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. |
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”. |
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. |
22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris? |
23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? |
24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”. |
25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. |
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”. |
27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. |
28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. |
29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. |
30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”. |
31 Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. |
32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”. |
33 At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”. |
34 Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? |
35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”. |
36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. |
37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; |
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est. |
39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”.
|