1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo |
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, |
3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. |
4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: |
5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. |
6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. |
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. |
8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”. |
9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. |
10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. |
11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. |
12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. |
13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. |
14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. |
15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. |
16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. |
17 Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. |
18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”. |
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. |
20 Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”. |
21 Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”. |
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt. |
23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. |
24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. |
25 Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”. |
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. |
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. |
28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”. |
29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. |
30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum. |
31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. |
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. |
33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. |
34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. |
35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. |
36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. |
37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. |
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: |
39 “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. |
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. |
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, |
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. |
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; |
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. |
45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”. |
46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”. |
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. |
48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”. |
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”. |
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”. |
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. |
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”. |
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset. |
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”. |
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. |
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.
|