1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. |
2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. |
3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”. |
4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”. |
5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. |
6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. |
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, |
8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. |
9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. |
10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. |
11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; |
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”. |
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis. |
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. |
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”. |
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos. |
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”. |
18 Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. |
19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”. |
20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”. |
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”. |
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. |
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”. |
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire. |
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”. |
26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”. |
27 Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”. |
28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”. |
29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, |
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. |
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”. |
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: |
33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus |
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”. |
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”. |
36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”. |
37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”. |
38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”. |
39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; |
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”. |
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. |
42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. |
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; |
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; |
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”. |
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. |
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”. |
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. |
49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”. |
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. |
51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”. |
52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
|