1 Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis |
2 et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite. |
3 Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”. |
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. |
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”. |
6 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis. |
7 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. |
8 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. |
9 Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini! |
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”. |
11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim. |
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit. |
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. |
14 Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius. |
15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit; |
16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum. |
17 Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”. |
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. |
19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate. |
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. |
21 Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”. |
22 Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei! |
23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. |
24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. |
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”. ... |
27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores |
28 et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”. |
29 Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam: |
30 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”. |
31 At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; |
32 si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. |
33 Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.
|