1 Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; |
3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. |
4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. |
5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. |
6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. |
7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. |
8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. |
9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. |
10 Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; |
11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”? ”. |
12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. |
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. |
14 Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”. |
15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”. |
16 At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”. |
17 Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo. |
18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: |
19 “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. |
20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; |
21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; |
22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. |
23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”. |
24 Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? |
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. |
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? |
27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”. |
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”. |
29 Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, |
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. |
31 Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”. |
32 Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; |
33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”. |
34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare. |
35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? |
36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. |
37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat. |
38 Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro |
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; |
40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”. |
41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. |
42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. |
43 Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: |
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.
|