1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”. |
2 Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. |
3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas: |
4 “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”. |
5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat. |
6 Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent. |
7 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis. |
8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec. |
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis. |
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium. |
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. |
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos; |
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. |
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; |
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; |
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. |
17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! |
18 Orate vero, ut hieme non fiat: |
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. |
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. |
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis. |
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos. |
23 Vos autem videte; praedixi vobis omnia. |
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, |
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur. |
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. |
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. |
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. |
29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. |
30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. |
31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. |
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater. |
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit. |
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. |
35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; |
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. |
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.
|